- AUDITORIUM
- AUDITORIUMGraece Κατηχουμεν´ιον, locus in Aede sacra, in quo consistebant Audiemes seu Catechumeni; vellocus, ubi fideles verba Contionatorum excipiebant. Concil. Carthag. IV. c. 24. Sacerdote verbum faciente in Ecclesia, qui egressus de Auditorio fuerit, excommunicetur. Dicebatur is Νάρθηξ quoque olim, ut quidam censent, hodie Navis, ubi Homilias suas habuisle Episcopos constat: Et hanc ἀκρόαϚιν etiam Audientium stationem in Ecclesia, vocat Georgius Thaumaturgus. An eadem pars Templi intelligatur per Α᾿κροατήριον, in Concilio Chalced. Act. 14. Κληθεὶς εν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῇ κατα Α᾿ντιόχειαν συνελθούσῃ εν τῷ ἀκροατηρίῳ; an vero porticus superiores, quas et Catechumenia Veteres appellârunt, ambigit Car. du Fresne. In Monasteriis vero Auditorium, domus est vel cubiculum, ubi excipiebantur advenientes, hospites et salutaturi, Salutatorium. Ekkehardus iunior de Casibus S. Galii c. 16. Abbas autem post Laudes egressus, in Auditorio eum salutat. Idem c. 10. ad introitumEcclesiae Auditorium statuit, Macro est Monialium Loquutorium, ubi, quia saepe inania verba expenduntur, ideo Auscultatrices deputatae sunt, in Hierolex. Cluniacenses praeterea et Cistercienses Monachi aliique nonnulli, locum, in quo conveniebant Monachi, quod in eo eslent Monachicae Scholae, ibique Praeceptores ac Magistros docentes Discipuli audirent, similiter Auditorium dixêre. Statuta Dunstani, A' primo pulsu vespertinalis synaxis silentium teneatur in Claustro, usque quo Capitulum finiatur alterius diei, exceptô Auditorii locô: qui et ad hoc maxime censetur eô nomine quod ibi audiendum sit, quid a Praeceptore iubeatur, non vero sabulis, aut otiosis ibi aut alicubi vacare loquelis oportet, etc. Et certe, Scholas publicas Auditorn appellatione donâsie Veteres notum, vide Auctores hanc in rem laudatos Car. du Fresne Glossar. E'quo addam de Auditoriis Aedium sacrarum, in iis mortuos quoque sepeliri consuevisse. Ita enim legitur in Charta Radulfi Delicati ex familia Comitum Vilcassini, in Tabular. S. Martini de Campis: Eôdem die, quô uxor sua Hazecha honore debitô sepulta est, apud S. Martinum in Auditorio, ante Crucifixum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.